- AGONALIA
- AGONALIAfesta erant apud Romanos, in honorem Iani mense Ianuatiô quotannis celebrari solita, ut est apud Ovid. Fast. l. 1. Aut certe in honorem Agonii Dei, ut Festus tradit, qui rebus agendis praeesse putabatur. Eô die Rex sacrorum arietem immolavit, ut tradit Varro l. 5. de LL. Nominis multiplex reperitur notio; aut enim ex ritu sacrorum, in quibus minister tenens strictum gladium ad iugulandum arietem, rogabat Agon'? Quam opinionem sequitur Ovid. loc. cit. v. 319. his versibus.Nominis esse potest succinctus causa magister,Hostia caelitibus, quo feriente, cadit.Qui calidô strictos tincturus sanguine cultros,Semper Agatne? rogat; nec nisi iussus agit.Alii ad Agoncm montem, in quo illa sacra fieri solebant, qui postea Quirinalis dictus est, referunt, Alii a certamine Curuli dictum putant, quod hisce feriis antiquitus solerer celebrari. Nam Graeci certamina et ludos ἀγῶνας appellabant. Huius sentemiae fuisse videtur Ovid. loc. cit. v. 329. in his:Pars etiam, fieri solitis atate priorumNomina de ludis Groeca tulisse diem.Et pecus antiquus dicebat Agonia sermo,Veraque iuchciô est ultima causa meô.Inde Α᾿γώνιοι θεοι, οἱ τῶ ἀγώνων προεςτῶτες. Hesych. Α᾿γὼν χαλκεῖος, τὰ εν Α῎ργει Ε᾿κατόμβοια. Idem. Vide Agonius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.